Lingua   

Carmen de machinā vectricē

Franciscus Guccinius
Lingua: Latino


Ti può interessare anche...

Prima dell'alba
(Roberto Michelangelo Giordi)
Nenia judaeis qui hac aetate perierunt
(Erich Itor Kahn)


it.fan.musica.guccini
Franciscus Gucciniys italice scripsit a.d. MCMLXXII
et inclusit in suum phonodiscum De radicibus
In latinum sermonem et ad cantum adaptavit Richardus Venturi Ilvanus mense octobri a.D. MMXVII

guccinius
Ignoro eius aspectum, etiam ignoro eius nomen,
Quā vocē loqueretur, quā carmina caneret amata,
Quot esset annorum illō temporē, capillorum colorationem,
Sed imaginem fingo in mentis cogitationē,
Sunt omnes heroes iuvenes pulchrique,
Sunt omnes heroes iuvenes pulchrique,
Sunt omnes heores iuvenes pulchrique.

Scio tamen quō temporē hoc evēnit, quam artem exercebat:
In saeculi principiō, machinae rector vehicularius,
Temporē quō coeperat sanctum pauperorum bellum,
Quō tramen videbatur progressūs mythus esse
Impetum faciens in continentes,
Impetum faciens in continentes,
Impetum faciens in continentes.

Erat machina vectrix sicut inusitatum monstrum
Cui homo imperabat suā mentē manibusque.
Rudentē fremitū spatia quasi immensa percurrebat
Velut si eō inesset terribilis vis,
Dynamitis ipsīus vis,
Dynamitis ipsīus vis,
Dynamitis ipsīus vis.

Sed alia, magna vis suas alas illō temporē explicabat,
Verba dicentia omnes homines esse aequales.
In reges tyrannosque in viā dirumpebatur
Proletariorum bomba, aërem illuminabat
Anarchiae fax luminosa,
Anarchiae fax luminosa,
Anarchiae fax luminosa.

Cotidie transiebat tramen per eius stationem,
Tramen sumptuosum tendens ad remotum locum,
Colendos homines videbat cogitans de gausapē aurōque,
Cogitans de familiae proximorumque inopiā,
De traminē locupletum repletō,
De traminē locupletum repletō,
De traminē locupletum repletō.

Ignoro quid evēnit, quā de causā consilium cēpit,
Irā fortasse avitā traditā a generationibus ignotis
Quae ad ultionem vocabant ei cor obcaecantes,
Non magis miseritus oblitusque humanitatem,
Bombā est usus machinā vectricē,
Bombā est usus machinā vectricē,
Bombā est usus machinā vectricē.

Stabat in curriculō ferreō machina vectrix,
Machina quasi viveret agitationē palpitabat
Sicut mannus novellus, eculeus effrenatus
Curriculum mordens chalybeis musculis
Vel caeci fulguris vī,
Vel caeci fulguris vī,
Vel caeci fulguris vī.

Diē quōdam hoc evēnit quō forsitan esset furibundus,
In animō habens se posse nunc corrigere iniuriam.
In dormiens monstrum iniit curans ne animō deficeret,
Antequam cur hoc faceret penitus perspiceret
Iam monstrum planitiem devorabat,
Iam monstrum planitiem devorabat,
Iam monstrum planitiem devorabat.

Currebat alterum tramen ignarum quasi non festinans,
Nemo imaginare poterat se occursurum ultionem.
Sed ad Bononiensem stationem nuntius fulgurans pervēnit:
Estōte nunc parati, dein statim festināte
Quia insanus impetum facit in hoc tramen,
Quia insanus impetum facit in hoc tramen,
Quia insanus impetum facit in hoc tramen.

Interea currit currit currit machina vectrix
Sibilat vapor quasi viveret dum currit,
Quasi agricolis inclinatis diceret ille sibilus in aëre:
Noli timēre frater, meo officio satisfaciam!
Triumphabit rectum ius proletariorum!
Triumphabit rectum ius proletariorum!
Triumphabit rectum ius proletariorum!

Interea currit machina celeriter celeriusque
Et currit currit currit ad occurrendam mortem.
Iam nihil retinēre potest ingentem vim atque dirumpentem
Exspectat nunc collisum deinceps ut extendat
Suum pallium magna Consolatrix,
Suum pallium magna Consolatrix,
Suum pallium magna Consolatrix.

Nobis narrat historia quomodo cursus est actus :
Machina est aversa ad curriculum mortuum.
Suō extremō beluinō strepitū lapillos et lavam eruptavit,
Dirupta est in caelum, fumō omnia sunt obtecta,
Spirantem e machinā eum extraxēre,
Spirantem e machinā eum extraxēre,
Spirantem e machinā eum extraxēre.

Sed nobis eum fingere semper ducentem libet
Dum ducit ad eius cursum machinam vectricem,
Nobis perveniat rursus bonus atque iustus nuntius
De machinā vectricē quam fingēmus viventem
Dum fulgurat adversum iniustitiam,
Dum fulgurat adversum iniustitiam,
Dum fulgurat adversum iniustitiam!

22/10/2017 - 20:23



Pagina principale CCG

Segnalate eventuali errori nei testi o nei commenti a antiwarsongs@gmail.com




hosted by inventati.org