Lingua   

Tu, Romane! (Debellare superbos...)

Ista
Lingua: Latino




Vos raptores orbis, Romani !
Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
Aufere, trucidare, rapere falsis nominibus imperium,
atque ubi solitudinem faciunt, pacem appelant.

TU ROMANE ! TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE, MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM.
PARCERE SUBIECTIS ET DEBELLARE SUPERBOS !

Vos raptores orbis, Romani !
Postquam cuncta vastantibus defuerre Terrae, mare scrutantur.
Si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi,
quos non Oriens, non Occidens satiaverit.

TU ROMANE ! TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE, MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM.
PARCERE SUBIECTIS ET DEBELLARE SUPERBOS !

Gallia est omnis divisa in partes tres,
quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam,
qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli apellantur.

TU ROMANE ! DEBELLARE SUPERBOS !

Vos raptores orbis, Romani !
Universi servitutis expertes sumus imminente nobis classe Romana.
Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis
tutissima sunt.

Vos raptores orbis, Romani !
Nos libertatis extremos recessus ipse defendit.
Nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani,
quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris.



Pagina principale CCG

Segnalate eventuali errori nei testi o nei commenti a antiwarsongs@gmail.com




hosted by inventati.org