Lingua   

Messa di Requiem

Giuseppe Verdi
Lingua: Latino



Requiem e Kyrie - quattro voci soliste e coro
Requiem aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi redetur votum in Jerusalem:
exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison, Christe eleison.

Dies Irae - coro
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sybilla.
Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum - basso e coro
Tuba mirum spargens sonum,
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus - mezzosoprano e coro
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sybilla.

Quid sum miser - soprano - mezzosoprano e coro
Quid sum miser tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus!

Rex tremendae - quartetto e coro
Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.

Recordare - soprano e mezzosoprano
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus,
Redemisti crucem passus,
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

Ingemisco - tenore solo
Ingemisco tamquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab hoedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis - basso e coro
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sybilla.

Lacrymosa - quartetto e coro
Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla,
Judicandus homo reus.
Huic ergo parce Deus.
Pie Jesu Domine,
Dona eis requiem! Amen.

Domine Jesu - offertorio a quattro voci soliste
Domine Jesu Christe, rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis iinferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum: sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olimAbrahae promisisti et semini ejus.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus, fac eas, Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.
Libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu, de morte transire ad vitam.

Sanctus -fuga a due cori
Sanctus Dominus Deus Sabaoth, Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis!
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis!

Agnus Dei - soprano, mezzosoprano e coro
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam

Lux Aeterna - mezzosoprano, tenore e basso
Lux aetema luceat eis, Domine, cum sanctis tuis in aeternum, quia pius es. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Libera me - soprano e coro

Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda; quando coeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira.
Dies irae, dies illa, dies calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda;
quando coeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda.
Libera me, Domine.


Pagina principale CCG

Segnalate eventuali errori nei testi o nei commenti a antiwarsongs@gmail.com




hosted by inventati.org